Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.5 (English) >>Cic. Fam. 10.34.1

10.33.4 nunc haec mihi scribuntur ex Gallia Lepidi et nuntiantur, Pansae exercitum concisum esse, Pansam ex vulneribus mortuum, eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum et D. Carfulenum ; † Hirtino is autem proelio et quartam legionem et omnis peraeque Antoni caesas, item Hirti, quartam vero, cum castra quoque Antoni cepisset, a quinta legione concisam esse ; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam ; dici etiam Octavianum cecidisse (quae si, quod di prohibeant! vera sunt, non mediocriter doleo); Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ; Ventidium quoque se cum legione vii, viii, viiii coniunxisse ; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo nationes sed etiam servitia concitaturum ; Parmam direptam ; L. Antonium Alpis occupasse. 10.33.5 quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis, qui aut imperium aut nomen denique populi R. salvum volunt esse. Brutum enim cohortis xvii et duas non frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio. neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum expedietur ; nam neque desse neque superesse rei p. volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.33.1 Cic. Fam. 10.33.5 (English) >>Cic. Fam. 10.34.1

Powered by PhiloLogic